HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT III: De morte David

#III Reg. II#Psal. CXXXI

Appropinquaverunt autem dies David, ut moreretur. Et iteravit Salomoni mandata de cultu Dei, et lege servanda, et pietate, et justitia circa suos, memorans promissionem Dei sibi factam de semine suo jugiter regnaturo, si custodierint filii testamentum ejus, et testimonia, quae doceret eos. Tria vero superaddidit de Joab, et filiis Berzellai, et Semei dicens: Nosti quae Joab fecerit per invidiam duobus principibus Abner et Amasae, quorum sanguinem effudit belli in pace. id est sanguinem, qui non debet fundi, nisi in bello, fudit tempore pacis, et eorum cum quibus habebat pacem, et posuit cruorem praelii in balteo suo, et in calceamento suo, id est cruor non est respersus super arma ipsius, quia cum eis non dimicavit, sed super vestes ejus, quando pacifice eis loquebatur. Et est sensus: Non vi, sed dolo occidit eos. Vel aliter: Viri bellatores insignia operum suorum in armis suis describebant, ad ostentationem gloriae. Sed cum Joab haec tanquam facinora ostentare publice non auderet, saltem in balteo et in calceamento descripsit. Et addidit David: Facies ei juxta sapientiam tuam, ne descendat pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzellai reddes gratiam, et erunt commensales tui. Semei quoque Jeminaeum, qui maledixit mihi, non patieris esse innoxium. Et mortuus est David, et sepultus est in civitate David cum regnasset quadraginta annis. Circa tumulum ejus fecit Salomon octo loculos thesaurorum, quorum unum post mille trecentos annos aperuit Hircanus pontifex, et alium Herodes, sicut infra dicemus. Alii vero nondum manifestati sunt, mechanicae artis modo reconditi.